monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 8, 21
Sed quid est, quod Elysios campos a mutabilium rerum septis verbis excludo? Certe pro parte inclusi sunt, patentes in latitudine bonarum mentium; quibus a Patre luminum datum est, ut in notitia et amore boni, toto sui agitatu versentur. Unde ethicus inquieto extra se ineptam beatitudinem inquirenti: Quod quaeris ubique est, Est Ulubris, animus si te non deficit aequus.